Psalms 139

1pro victoria canticum David 2erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis 4exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper 5custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper 7dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae 8Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli 9ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper 10amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant 12vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu 13scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum 14attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
Copyright information for Vulgate_HebPs